- REJI vulgo RIEZ
- REJI, vulgo RIEZurbs Provinciae, ad Auvestram amnem, Episcopalis sub Archiepiscopo Aquensi. 'Alias Reii Apollinarii, Albecum Reiorum Apollinarium, Colonia Reiorum; Reius etiam et civitas Reiensis: Gregorio Turonensi aliisque Regium quoque et civit as Regianstum: antiquissima est, quod ex inscriptionibus aliisque insignibus monu mentis, quae hodieque ibi supersunt, elucet. Albiciorum olim caput agrum habet omnium rerum feracem, situ egregia, Basilica B. Virginis fimiliter vetusta est admodum, Sidonio Apollinari ad Faustum Reiensem, memorata, ut quidam volunt: qui Eremi quoque S. Maurini, in Paludibus, in dioecesi Reiensi, mentionem facit. Patria fuit praelarorum virorum, sedesque insignium Praesulum. 7. leuc. ab Aquis Sextiis in Ortum Sanitium versus 6. et a Segusterone 8. in Merid. Vide Plin. l. 3. c. 4. Gregor. Turonens. l. 4. c. 37. Sidon. Apollinarem, l. 9. ep. 3. et carm. Euch. ad Faustum, Bertelium, in Histor. Pras. Reient. etc. Hîc Concilium habitum est A. C. 439. contra Armentarium. Item A. C. 1285. quô inter alia, decretum est, ut publicae preces fierent, pro liberatione Caroli II. captivi ab Aragoniis detenti. Morerius Dict. Hist. Vide Regnses.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.